monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.68 > csg68.247 > sectio 20 > sectio 11 > bnf8907.592 > sectio 9 > bkeCod.16.10v > bnf6797.485 > bkeCod.16.192r > sectio 68 > sectio 4 > bnf6158.8 > sectio 2 > bkeCod.16.91v > habCod.Guelf.81Weiss..86 > bnf6797.489 > bavPal.lat.311.322 > bavPal.lat.311.318 > bsbClm14439.96 > sectio > sectio 8 > bnf11947.59 v > uwbM.p.th.f.12.72 > bnf11130.85 > bnf8907.193 > csg211.48 > bnf6797.480 > sectio 107 > sectio 10 > bnf15046.208 > sectio 11 > bsbClm14439.72 > bkeCod.16.34v > sectio 5 > bnf8672.27 > sectio 18 > Psalmi, 21 > bnf17416.7 > sectio 5 > sectio 1 > sectio 5 > bnfGrec107.999 > sectio 82 > admCod.164.5 > bnf8040.141 > csg899.23 > bsbClm14439.92 > sectio 61

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 61
Qui quot et quales futuri sint in prolixitate supervenientium temporum, hoc est in mysterio ineffabilis Trinitatis eamdem Trinitatem in unitate divinitatis fideli cultura adoraturi: locus eorum (ut qui adhuc nascituri sunt) vacuus est, cum sine aedificato muro bonorum operum sit. Ubi tamen fundamentum positum est, quoniam in praesentia Dei sunt, et quia etiam fide salvationis eorum quam habituri sunt iam posita fortiter consistit: ita ut homo spem et fiduciam non habeat in alio quam in Deo, non differens de misericordia eius, sed confidens in eum quod fortissimum fundamentum fidelis animae est.